THEUTH vel THOT, THOYTH aut THOUT

THEUTH vel THOT, THOYTH aut THOUT
THEUTH, vel THOT, THOYTH, aut THOUT
Aeyptirum fuit Deus; Θεῦθ saepe Platoni in Phoedro, vocatus. Ciceroni de Nat. Deor. l. 3. est Thoyt, Hunc (Mercurium inquiens) Aegyptri Thoyth appellant, eôdemque nomine anni primus mensis (September nempe) apud eos vocatur. Sic editio Aldi senioris: nec longe abit, quoae est nepotis Aldi, ubi est Thoit. Illa quoaque Robert. Stephani A. C. 1543. cum Aldi senior. convenit: uti et Lambiniana; nisi quod in ea ad latus annotatur, alios legre Thouth. Sed tanti aliis Platonis est auctoritas, ut codicibus illis insuper habitis, praeferant apud Tullium Theuth. Nec diffitendum, non longe hinc multos abire codices: ut, in quibus reperias Theyn, Thear et Their, quod postremum Vossium in veteri reperit editione; in isto Tullianorum codicum dissensu, eo potissimus propendens, ut Thoyt vel Thout scripserit Tnllius. Movet eum meliorum e MSS. auctoritas: Eusebius item, Praepar. Euang. l. 1. c. 9. ubi legas, Αἰγύπτιοι μὲν ἐκαλέσαντο Θωὺθ, Α᾿λεξανδρεῖς δὲ Θὼθ, Ε῾ρμην̑ δὲ Ε῞λληνες μετέφρασαν, Aegyptii Thoyth vocârunt, Alexandrini Thoth, Graeci Hermen, h. e. Mercurium interpretati. Qui locus veterem lectionem Tullii confirmat, utcumque Xystus Betuleius et apud Tullium. l. cit. et apud Lactantium, l. 1. c. 6. ubi Thoth editum est, eriam ab Aldo, Theuth legere malit: sane alitet quam Thomasinus, qui ad otam Thoyth reposuit. Porro ab Thoyth sive Thout, est κατὰ μετάθεσιν Thouth: quae pronuntiatio durior, Germam igitur, qui literâ VV. gaudent, T. reiectô, fecêre Woth, sive trminatione additâ Wothan vel Wodan, vel Woden aut Wode: e quo Wode vel Woth est Guoth, Goth. God vel Got. Ab eodem Theuth, Graecorum fluxit ῾θεὸς, Latin. Deus etc. Hactenus Vossius de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 37. Hornius Thoith quoque potius, quam Theuth probat, primaevamque scriptionem Thobu vel Thobuth fuisse, contendit. Cum enim a condito Mundo id egerit Diabolus, ut et Dei gloriam et S. Historiae veritatem obscruaret, tot Deos et tot Deorum nomina antiquis, non aliunde quam ex Sacris petita, obtrusit; inprimis Creationis historiâ pessime abutens. Hinc cum in principio Caelum et Terram sciret conditam, antiquissimos et primos hos Deorum finxit: a voce Hebr. Schamaiim, Bel-Samen quoque et Semones, denominans, Cum dein Scriptor sacer addat, terram fuisse Tobu Vabobu ; ex Thobu fecit heuth sive Thobuth; a Bohu desumpsit Bau, i. e. Noctem ex qua, ut et vento colpia, Phoenices tradidêre natos fuisse, Saeculum et Primogenitum, teste Sachoniathone apud Eusebium, Praepar. l. 1. sic ergo initium statim S. Scripturae ad Deos suos detorsisse videtur Satanas, ut legentes illud Genitles nihil aliud, quam rerum et Deotum origines, referri putarent: Primo quidem Caeli et Terrae, e quibus nati Thobu et Bohu; Dein Lux sive Ignis, Tenebrae sive Nox; Tandem Sol, Luna et reliquae Stellae, quae omnia priscis illis Deorum numetum implebant. Quô factum, ut et Trismegistus apud Lactantium, Instit. l. 1. c. 11. Uranum, Saturnum, Mercurium, cognatos suos nominet. Imo, quô pactô totam Historiam creationis idem corruperit, per Phoenicum Theologiam, e Mose expressam, videre est apud Euseb. Praeparat. l. 1. c. 7. Confirmat sententiam opinio, quam de Mundi et rerum omnium orgine
habebant Antiqui. Ex horum enim animis Creationis historia exstincta, DEI hostis contra iis e materia quadam aeterna et confusa tandem emersisse Solem, cuius calore ad maturitatem coetera sint perducta, inspriavit: quam Thobu Mosi dictam ipsi aeternam ac increatam fingebant. Inde antiquissimi Graeciae Philosophi, qui sua omnia ex Oriente hauserunt, de Chao, Erebo, Nocte sive Α῞δῃ et Orco tam Multa ratiocinati sunt. Ovid. Met. l. 14. Fab. 8. v. 404.
Et Noctem, Noctisque Deos, Erebanque, Chaonque.
Virg. l. 4 Aen. v. 510.
Tercentum tonat ore Deos Erebonque, Chaonque, etc.
Quarum rerum et nomina ipsa ex oriente. Χάος enim, quod priscis, Festo teste, Cohum, a Thohu vel Bohu, unius literuluae mutatione facile deducitur, ut alia omittam. Ex his itaque tenebris, cum se ipsos extricare non possent Aegyptii, Thohuth vocâse
videntur primum et antiquissimum Deum, a quo essent omnla: O vide Mel. l. 1. v. 21.
Hanc Deus et melior litem Natura direnit.
Et paulo post, v. 32.
—— Quisquis fuit ille Deorum,
Congeriem secuit.—— ———
Caesar quoque Bell. Gallic. Comm. l. 6. c. 17. satis clare innuit, Ditern Gallis nihil aliud, quam quod Hebraum est Thobu, fuisse, cum ait: Galli se omnes a Dite Patre prognatos dicunt. Idque ad Druydibus aiunt proditum: ob eam causam spatia omnis temporis non numerô dicrum. sed noctium finunt, et dies natales et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur. Unde patet. Thobuthum Aegyptiis non notâsse verum Deum, caeli teraeque conditorem, sed antiquum quidem, ignotum veto Numen, a quo omnia et proin ipsae quoque Artes initium sumpserint. Hoc postea cum variis, nominibus a variis Gentibus insigniretur, errore vulgi Πολυθεἱα invecta, et qui primus etat Theuth, a Graecis Latinisque Mercutius, Hermes, Hercules, Apollo, Kadmus, aliisque nominibus appellatus est. Vide praefatum Georg. Hornium, Hist. Philos. l. 2. c. 11. et 12. ubi Germanorum Teutatem, alium ab hoc Aegyptiorum Deo Theuth fuisse asserit, qua de re vide quoque supra in voce Teutates. Vocem dein ad alios quoque fuisle translatam et Sapientissimo cuique ab Aegyptiis ac Germanis inditam, Scaliger docet Epitaph. eorum, qui ad Viennam ceciderunt, cum ait: theuthus, (unde Tutones dicti) tantâ fuit sapientiâ, ut hoc ipsum nomen mutuati sint ii, penes quos summa divinitatis opino exstitisset. Aegyptii namque sapinetisstmum quemque Theuth vocarunt, quemadmodum et Mercurium ilium. Vide quoque Phil. Cluverium de Germ. Antiq. l. 1. c. 26. etc. Idem vero et mensis nomen; ad cuius diem octavam Iudaeos anniversatiô ieiuniô maerorem suum doloremque, ob Sacrum Codicem, postulante Ptolemaeô Philadelphô, Graece versum, publice profiteri consuevisse, tradit, P. cunaeus, de Rep. Hebr. l. 3. c. 4. vide Illustr. Marshamum, Canone Chronicô, Sec., 1. Ubi de Thot, Mercurio, Taaute, Menis filio, it. Sec. Xi.. ubi de Mense, quô Caniculae sidus oritur. Iac. ottonem ICtum, Notis ad B. Rhenanum. p. 646. ubi de voceibus Theut. Thiet, Diet etc. Akos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”